monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 6
Ex altera parte. ARELLI FUSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? 'Pater' inquit 'adest': malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IULI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, (ut) parricidae pater adsit, nos istius advocationi adsimus. Defendit quamvis nocentem. ecquid agnoscitis indulgentiam? illius est pater, qui maluit perire quam patrem caedere; infelix causam suam cum fratre iungebat. Exclamat iste: 'nihil illi mandabis! ego tibi et pro illo satis faciam? ' 'Ut validius caederem, pro re publica' inquit 'feci'; vis tu pudorem habere nec imputare idem et rei publicae et tyranno? 'Pater' inquit 'mihi adest'; at mehercules frater non adesset. habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat civis, [quisquis] isti tradebatur. 'Tyrannum' inquit 'occidi'; at patrem quantulo minus quam occidisti!